Satires

Horace

Horace. The Works of Horace. Vol. II. Smart, Christopher, editor. Philadelphia: J. Whetham, 1836.

  1. dimittit neque famosum neque sollicitum, ne
  2. ditior aut formae melioris meiat eodem.
  3. tu cum proiectis insignibus, anulo equestri
  4. Romanoque habitu, prodis ex iudice Dama,
  5. turpis odoratum caput obscurante lacerna,
  6. non es quod simulas? metuens induceris atque
  7. altercante libidinibus tremis ossa pavore.
  8. quid refert, uri virgis ferroque necari
  9. auctoratus eas, an turpi clausus in arca,
  10. quo te demisit peccati conscia erilis,
  11. contractum genibus tangas caput? estne marito
  12. matronae peccantis in ambo iusta potestas,
  13. in corruptorem vel iustior? illa tamen se
  14. non habitu mutatve loco peccatve superne,
  15. cum te formidet mulier neque credat amanti.
  16. ibis sub furcam prudens dominoque furenti
  17. conmittes rem omnem et vitam et cum corpore famam
  18. evasti: credo, metues doctusque cavebis:
  19. quaeres, quando iterum paveas iterumque perire
  20. possis, o totiens servus. quae belua ruptis,