Satires

Horace

Horace. The Works of Horace. Vol. II. Smart, Christopher, editor. Philadelphia: J. Whetham, 1836.

  1. dum quae Crispini docuit me ianitor edo.
  2. te coniunx aliena capit, meretricula Davum:
  3. peccat uter nostrum cruce dignius? acris ubi me
  4. natura intendit, sub clara nuda lucerna
  5. quaecumque excepit turgentis verbera caudae
  6. clunibus aut agitavit equum lasciva supinum,
  7. dimittit neque famosum neque sollicitum, ne
  8. ditior aut formae melioris meiat eodem.
  9. tu cum proiectis insignibus, anulo equestri
  10. Romanoque habitu, prodis ex iudice Dama,
  11. turpis odoratum caput obscurante lacerna,
  12. non es quod simulas? metuens induceris atque
  13. altercante libidinibus tremis ossa pavore.