Satires

Horace

Horace. The Works of Horace. Vol. II. Smart, Christopher, editor. Philadelphia: J. Whetham, 1836.

  1. in vitiis, tanto levius miser ac prior illo
  2. qui iam contento, iam laxo fune laborat.’
  3. ‘non dices hodie, quorsum haec tam putida tendant,
  4. furcifer?’ ‘ad te, inquam.’ ‘quo pacto, pessime?’ ‘laudas
  5. fortunam et mores antiquae plebis, et idem,
  6. siquis ad illa Deus subito te agat, usque recuses,
  7. aut quia non sentis, quod clamas, rectius esse,
  8. aut quia non firmus rectum defendis et haeres
  9. nequiquam caeno cupiens evellere plantam.
  10. Romae rus optas; absentem rusticus Urbem
  11. tollis ad astra levis. si nusquam es forte vocatus
  12. ad cenam, laudas securum holus ac, velut usquam
  13. vinctus eas, ita te felicem dicis amasque,
  14. quod nusquam tibi sit potandum. iusserit ad se
  15. Maecenas serum sub lumina prima venire