Satires

Horace

Horace. The Works of Horace. Vol. II. Smart, Christopher, editor. Philadelphia: J. Whetham, 1836.

  1. tandem urbanus ad hunc “quid te iuvat” inquit, “amice,
  2. praerupti nemoris patientem vivere dorso?
  3. vis tu homines urbemque feris praeponere silvis?
  4. carpe viam, mihi crede, comes, terrestria quando
  5. mortalis animas vivunt sortita neque ulla est
  6. aut magno aut parvo leti fuga: quo, bone, circa,
  7. dum licet, in rebus iucundis vive beatus,
  8. vive memor, quam sis aevi brevis.” haec ubi dicta
  9. agrestem pepulere, domo levis exsilit; inde
  10. ambo propositum peragunt iter, urbis aventes
  11. moenia nocturni subrepere. iamque tenebat
  12. nox medium caeli spatium, cum ponit uterque
  13. in locuplete domo vestigia, rubro ubi cocco
  14. tincta super lectos canderet vestis eburnos
  15. multaque de magna superessent fercula cena,
  16. quae procul exstructis inerant hesterna canistris.
  17. ergo ubi purpurea porrectum in veste locavit
  18. agrestem, veluti succinctus cursitat hospes
  19. continuatque dapes nec non verniliter ipsis
  20. fungitur officiis, praelambens omne quod adfert.