Satires

Horace

Horace. The Works of Horace. Vol. II. Smart, Christopher, editor. Philadelphia: J. Whetham, 1836.

  1. pocula seu modicis uvescit laetius. ergo
  2. sermo oritur, non de villis domibusve alienis,
  3. nec male necne Lepos saltet; sed, quod magis ad nos
  4. pertinet et nescire malum est, agitamus, utrumne
  5. divitiis homines an sint virtute beati,
  6. quidve ad amicitias, usus rectumne, trahat nos
  7. et quae sit natura boni summumque quid eius.
  8. cervius haec inter vicinus garrit anilis
  9. ex re fabellas. siquis nam laudat Arelli
  10. sollicitas ignarus opes, sic incipit: ‘olim
  11. rusticus urbanum murem mus paupere fertur
  12. accepisse cavo, veterem vetus hospes amicum,
  13. asper et attentus quaesitis, ut tamen artum
  14. solveret hospitiis animum. quid multa? neque ille
  15. sepositi ciceris nec longae invidit avenae,
  16. aridum et ore ferens acinum semesaque lardi
  17. frusta dedit, cupiens varia fastidia cena
  18. vincere tangentis male singula dente superbo,
  19. cum pater ipse domus palea porrectus in horna
  20. esset ador loliumque, dapis meliora relinquens.