Satires

Horace

Horace. The Works of Horace. Vol. II. Smart, Christopher, editor. Philadelphia: J. Whetham, 1836.

  1. hortus ubi et tecto vicinus iugis aquae fons
  2. et paulum silvae super his foret. auctius atque
  3. Di melius fecere. bene est. nil amplius oro,
  4. Maia nate, nisi ut propria haec mihi munera faxis.
  5. si neque maiorem feci ratione mala rem
  6. nec sum facturus vitio culpave minorem,
  7. si veneror stultus nihil horum ‘o si angulus ille
  8. proximus accedat, qui nunc denormat agellum!’
  9. ‘o si urnam argenti fors quae mihi monstret, ut illi,
  10. thesauro invento qui mercennarius agrum
  11. illum ipsum mercatus aravit, dives amico
  12. Hercule!’, si quod adest gratum iuvat, hac prece te oro:
  13. pingue pecus domino facias et cetera praeter
  14. ingenium, utque soles, custos mihi maximus adsis.
  15. ergo ubi me in montes et in arcem ex Urbe removi,
  16. quid prius inlustrem Satyris Musaque pedestri?
  17. nec mala me ambitio perdit nec plumbeus auster
  18. Autumnusque gravis, Libitinae quaestus acerbae.