Satires

Horace

Horace. The Works of Horace. Vol. II. Smart, Christopher, editor. Philadelphia: J. Whetham, 1836.

  1. quod nimium institerat viventi. cautus adito
  2. neu desis operae neve immoderatus abundes.
  3. difficilem et morosum offendet garrulus: ultra
  4. ‘non’ ‘etiam’ sileas; Davus sis comicus atque
  5. stes capite obstipo, multum similis metuenti.
  6. obsequio grassare; mone, si increbruit aura,
  7. cautus uti velet carum caput; extrahe turba
  8. oppositis umeris; aurem substringe loquaci.
  9. inportunus amat laudari: donec ‘ohe iam’
  10. ad Caelum manibus sublatis dixerit, urge:
  11. crescentem tumidis infla sermonibus utrem.
  12. cum te servitio longo curaque levarit,
  13. et certum vigilans “quartae sit partis Ulixes”
  14. audieris “heres”: “ergo nunc Dama sodalis
  15. nusquam est? unde mihi tam fortem tamque fidelem?”
  16. sparge subinde et, si paulum potes inlacrimare, est
  17. gaudia prodentem voltum celare. sepulcrum
  18. permissum arbitrio sine sordibus exstrue: funus
  19. egregie factum laudet vicinia. siquis
  20. forte coheredum senior male tussiet, huic tu