Satires

Horace

Horace. The Works of Horace. Vol. II. Smart, Christopher, editor. Philadelphia: J. Whetham, 1836.

  1. accipiet tandem et tacitus leget invenietque
  2. nil sibi legatum praeter plorare suisque.
  3. illud ad haec iubeo: mulier si forte dolosa
  4. libertusve senem delirum temperet, illis
  5. accedas socius: laudes, lauderis ut absens.
  6. adiuvat hoc quoque, sed vincit longe prius ipsum
  7. expugnare caput. scribet mala carmina vecors:
  8. laudato. scortator erit: cave te roget; ultro
  9. Penelopam facilis potiori trade.’ ‘putasne
  10. perduci poterit tam frugi tamque pudica,
  11. quam nequiere proci recto depellere cursu?’
  12. ‘venit enim magnum donandi parca iuventus
  13. nec tantum Veneris quantum studiosa culinae.
  14. sic tibi Penelope frugi est; quae si semel uno
  15. de sene gustarit tecum partita lucellum,
  16. ut canis a corio numquam absterrebitur uncto.
  17. me sene quod dicam factum est. anus inproba Thebis
  18. ex testamento sic est elata: cadaver
  19. unctum oleo largo nudis umeris tulit heres,
  20. scilicet elabi si posset mortua; credo,