Satires

Horace

Horace. The Works of Horace. Vol. II. Smart, Christopher, editor. Philadelphia: J. Whetham, 1836.

  1. me sene quod dicam factum est. anus inproba Thebis
  2. ex testamento sic est elata: cadaver
  3. unctum oleo largo nudis umeris tulit heres,
  4. scilicet elabi si posset mortua; credo,
  5. quod nimium institerat viventi. cautus adito
  6. neu desis operae neve immoderatus abundes.
  7. difficilem et morosum offendet garrulus: ultra
  8. ‘non’ ‘etiam’ sileas; Davus sis comicus atque
  9. stes capite obstipo, multum similis metuenti.
  10. obsequio grassare; mone, si increbruit aura,
  11. cautus uti velet carum caput; extrahe turba
  12. oppositis umeris; aurem substringe loquaci.
  13. inportunus amat laudari: donec ‘ohe iam’
  14. ad Caelum manibus sublatis dixerit, urge:
  15. crescentem tumidis infla sermonibus utrem.
  16. cum te servitio longo curaque levarit,
  17. et certum vigilans “quartae sit partis Ulixes”
  18. audieris “heres”: “ergo nunc Dama sodalis
  19. nusquam est? unde mihi tam fortem tamque fidelem?”
  20. sparge subinde et, si paulum potes inlacrimare, est