Satires

Horace

Horace. The Works of Horace. Vol. II. Smart, Christopher, editor. Philadelphia: J. Whetham, 1836.

  1. magnus erit, forti nubet procera Corano
  2. filia Nasicae, metuentis reddere soldum.
  3. tum gener hoc faciet: tabulas socero dabit atque
  4. ut legat orabit; multum Nasica negatas
  5. accipiet tandem et tacitus leget invenietque
  6. nil sibi legatum praeter plorare suisque.
  7. illud ad haec iubeo: mulier si forte dolosa
  8. libertusve senem delirum temperet, illis
  9. accedas socius: laudes, lauderis ut absens.
  10. adiuvat hoc quoque, sed vincit longe prius ipsum
  11. expugnare caput. scribet mala carmina vecors:
  12. laudato. scortator erit: cave te roget; ultro
  13. Penelopam facilis potiori trade.’ ‘putasne
  14. perduci poterit tam frugi tamque pudica,
  15. quam nequiere proci recto depellere cursu?’
  16. ‘venit enim magnum donandi parca iuventus
  17. nec tantum Veneris quantum studiosa culinae.
  18. sic tibi Penelope frugi est; quae si semel uno
  19. de sene gustarit tecum partita lucellum,
  20. ut canis a corio numquam absterrebitur uncto.