Satires

Horace

Horace. The Works of Horace. Vol. II. Smart, Christopher, editor. Philadelphia: J. Whetham, 1836.

  1. ante meum nulli patuit quaesita palatum.
  2. sunt quorum ingenium nova tantum crustula promit.
  3. nequaquam satis in re una consumere curam,
  4. ut siquis solum hoc, mala ne sint vina, laboret,
  5. quali perfundat piscis securus olivo.
  6. Massica si caelo suppones vina sereno,
  7. nocturna siquid crassi est tenuabitur aura
  8. et decedet odor nervis inimicus; at illa
  9. integrum perdunt lino vitiata saporem.
  10. Surrentina vafer qui miscet faece Falerna
  11. vina, columbino limum bene colligit ovo,
  12. quatenus ima petit volvens aliena vitellus.
  13. tostis marcentem squillis recreabis et Afra
  14. potorem coclea; nam lactuca innatat acri
  15. post vinum stomacho; perna magis et magis hillis
  16. flagitat inmorsus refici, quin omnia malit
  17. quaecumque inmundis fervent allata popinis.
  18. est operae pretium duplicis pernoscere iuris
  19. naturam. simplex e dulci constat olivo,
  20. quod pingui miscere mero muriaque decebit