Satires

Horace

Horace. The Works of Horace. Vol. II. Smart, Christopher, editor. Philadelphia: J. Whetham, 1836.

  1. nil nisi lene decet: leni praecordia mulso
  2. prolueris melius. si dura morabitur alvus,
  3. mitulus et viles pellent obstantia conchae
  4. et lapathi brevis herba, sed albo non sine Coo.
  5. lubrica nascentes inplent conchylia lunae;
  6. sed non omne mare est generosae fertile testae:
  7. murice Baiano melior Lucrina peloris,
  8. ostrea Circaeis, Miseno oriuntur echini,
  9. pectinibus patulis iactat se molle Tarentum.
  10. nec sibi coenarum quivis temere arroget artem,
  11. non prius exacta tenui ratione saporum.
  12. nec satis est cara piscis averrere mensa
  13. ignarum, quibus est ius aptius et quibus assis
  14. languidus in cubitum iam se conviva reponet.
  15. umber et iligna nutritus glande rotundas
  16. curvat aper lances carnem vitantis inertem;
  17. nam Laurens malus est, ulvis et harundine pinguis.
  18. vinea submittit capreas non semper edulis.
  19. fecundae leporis sapiens sectabitur armos.
  20. piscibus atque avibus quae natura et foret aetas,