Satires

Horace

Horace. The Works of Horace. Vol. II. Smart, Christopher, editor. Philadelphia: J. Whetham, 1836.

  1. hoc Staberi prudentem animum vidisse. quid ergo
  2. sensit, cum summam patrimoni insculpere saxo
  3. heredes voluit? quoad vixit, credidit ingens
  4. pauperiem vitium et cavit nihil acrius, ut, si
  5. forte minus locuples uno quadrante perisset,
  6. ipse videretur sibi nequior. ‘omnis enim res,
  7. virtus, fama, decus, divina humanaque pulchris
  8. divitiis parent; quas qui construxerit, ille
  9. clarus erit, fortis, iustus.’ ‘sapiensne?’ ‘etiam, et rex
  10. et quidquid volet.’ hoc veluti virtute paratum
  11. speravit magnae laudi fore. quid simile isti
  12. Graecus Aristippus? qui servos proicere aurum
  13. in media iussit Libya, quia tardius irent
  14. propter onus segnes. uter est insanior horum?
  15. nil agit exemplum, litem quod lite resolvit.
  16. siquis emat citharas, emptas conportet in unum,
  17. nec studio citharae nec Musae deditus ulli,
  18. si scalpra et formas non sutor, nautica vela
  19. aversus mercaturis: delirus et amens
  20. undique dicatur merito. qui discrepat istis,