Satires
Horace
Horace. The Works of Horace. Vol. II. Smart, Christopher, editor. Philadelphia: J. Whetham, 1836.
- scribe decem a Nerio: non est satis; adde Cicutae
- nodosi tabulas, centum, mille adde catenas:
- effugiet tamen haec sceleratus vincula Proteus.
- cum rapies in ius malis ridentem alienis,
- fiet aper, modo avis, modo saxum et, cum volet, arbor
- si male rem gerere insani est, contra bene sani:
- putidius multo cerebrum est, mihi crede, Perilli
- dictantis, quod tu numquam rescribere possis.
- audire atque togam iubeo conponere, quisquis
- ambitione mala aut argenti pallet amore,
- quisquis luxuria tristive superstitione
- aut alio mentis morbo calet: huc propius me,
- dum doceo insanire omnis vos, ordine adite.
- danda est ellebori multo pars maxima avaris:
- nescio an Anticyram ratio illis destinet omnem.
- heredes Staberi summam incidere sepulcro,
- ni sic fecissent, gladiatorum dare centum
- damnati populo paria atque epulum arbitrio arri,
- frumenti quantum metit Africa. ‘sive ego prave
- seu recte hoc volui, ne sis patruus mihi’: credo,