Satires

Horace

Horace. The Works of Horace. Vol. II. Smart, Christopher, editor. Philadelphia: J. Whetham, 1836.

  1. seu recte hoc volui, ne sis patruus mihi’: credo,
  2. hoc Staberi prudentem animum vidisse. quid ergo
  3. sensit, cum summam patrimoni insculpere saxo
  4. heredes voluit? quoad vixit, credidit ingens
  5. pauperiem vitium et cavit nihil acrius, ut, si
  6. forte minus locuples uno quadrante perisset,
  7. ipse videretur sibi nequior. ‘omnis enim res,
  8. virtus, fama, decus, divina humanaque pulchris
  9. divitiis parent; quas qui construxerit, ille
  10. clarus erit, fortis, iustus.’ ‘sapiensne?’ ‘etiam, et rex
  11. et quidquid volet.’ hoc veluti virtute paratum
  12. speravit magnae laudi fore. quid simile isti
  13. Graecus Aristippus? qui servos proicere aurum
  14. in media iussit Libya, quia tardius irent
  15. propter onus segnes. uter est insanior horum?
  16. nil agit exemplum, litem quod lite resolvit.
  17. siquis emat citharas, emptas conportet in unum,