Satires

Horace

Horace. The Works of Horace. Vol. II. Smart, Christopher, editor. Philadelphia: J. Whetham, 1836.

  1. effugiet tamen haec sceleratus vincula Proteus.
  2. cum rapies in ius malis ridentem alienis,
  3. fiet aper, modo avis, modo saxum et, cum volet, arbor
  4. si male rem gerere insani est, contra bene sani:
  5. putidius multo cerebrum est, mihi crede, Perilli
  6. dictantis, quod tu numquam rescribere possis.
  7. audire atque togam iubeo conponere, quisquis
  8. ambitione mala aut argenti pallet amore,
  9. quisquis luxuria tristive superstitione
  10. aut alio mentis morbo calet: huc propius me,
  11. dum doceo insanire omnis vos, ordine adite.
  12. danda est ellebori multo pars maxima avaris:
  13. nescio an Anticyram ratio illis destinet omnem.
  14. heredes Staberi summam incidere sepulcro,
  15. ni sic fecissent, gladiatorum dare centum
  16. damnati populo paria atque epulum arbitrio arri,
  17. frumenti quantum metit Africa. ‘sive ego prave