Satires

Horace

Horace. The Works of Horace. Vol. II. Smart, Christopher, editor. Philadelphia: J. Whetham, 1836.

  1. frumenti quantum metit Africa. ‘sive ego prave
  2. seu recte hoc volui, ne sis patruus mihi’: credo,
  3. hoc Staberi prudentem animum vidisse. quid ergo
  4. sensit, cum summam patrimoni insculpere saxo
  5. heredes voluit? quoad vixit, credidit ingens
  6. pauperiem vitium et cavit nihil acrius, ut, si
  7. forte minus locuples uno quadrante perisset,
  8. ipse videretur sibi nequior. ‘omnis enim res,
  9. virtus, fama, decus, divina humanaque pulchris
  10. divitiis parent; quas qui construxerit, ille
  11. clarus erit, fortis, iustus.’ ‘sapiensne?’ ‘etiam, et rex
  12. et quidquid volet.’ hoc veluti virtute paratum
  13. speravit magnae laudi fore. quid simile isti
  14. Graecus Aristippus? qui servos proicere aurum
  15. in media iussit Libya, quia tardius irent
  16. propter onus segnes. uter est insanior horum?
  17. nil agit exemplum, litem quod lite resolvit.
  18. siquis emat citharas, emptas conportet in unum,
  19. nec studio citharae nec Musae deditus ulli,
  20. si scalpra et formas non sutor, nautica vela