Satires

Horace

Horace. The Works of Horace. Vol. II. Smart, Christopher, editor. Philadelphia: J. Whetham, 1836.

  1. tune insanus eris, si acceperis, an magis excors
  2. reiecta praeda, quam praesens Mercurius fert?
  3. scribe decem a Nerio: non est satis; adde Cicutae
  4. nodosi tabulas, centum, mille adde catenas:
  5. effugiet tamen haec sceleratus vincula Proteus.
  6. cum rapies in ius malis ridentem alienis,
  7. fiet aper, modo avis, modo saxum et, cum volet, arbor
  8. si male rem gerere insani est, contra bene sani:
  9. putidius multo cerebrum est, mihi crede, Perilli
  10. dictantis, quod tu numquam rescribere possis.
  11. audire atque togam iubeo conponere, quisquis
  12. ambitione mala aut argenti pallet amore,
  13. quisquis luxuria tristive superstitione
  14. aut alio mentis morbo calet: huc propius me,
  15. dum doceo insanire omnis vos, ordine adite.
  16. danda est ellebori multo pars maxima avaris:
  17. nescio an Anticyram ratio illis destinet omnem.
  18. heredes Staberi summam incidere sepulcro,
  19. ni sic fecissent, gladiatorum dare centum
  20. damnati populo paria atque epulum arbitrio arri,