Satires

Horace

Horace. The Works of Horace. Vol. II. Smart, Christopher, editor. Philadelphia: J. Whetham, 1836.

  1. ni sic fecissent, gladiatorum dare centum
  2. damnati populo paria atque epulum arbitrio arri,
  3. frumenti quantum metit Africa. ‘sive ego prave
  4. seu recte hoc volui, ne sis patruus mihi’: credo,
  5. hoc Staberi prudentem animum vidisse. quid ergo
  6. sensit, cum summam patrimoni insculpere saxo
  7. heredes voluit? quoad vixit, credidit ingens
  8. pauperiem vitium et cavit nihil acrius, ut, si
  9. forte minus locuples uno quadrante perisset,
  10. ipse videretur sibi nequior. ‘omnis enim res,
  11. virtus, fama, decus, divina humanaque pulchris
  12. divitiis parent; quas qui construxerit, ille
  13. clarus erit, fortis, iustus.’ ‘sapiensne?’ ‘etiam, et rex
  14. et quidquid volet.’ hoc veluti virtute paratum
  15. speravit magnae laudi fore. quid simile isti
  16. Graecus Aristippus? qui servos proicere aurum
  17. in media iussit Libya, quia tardius irent
  18. propter onus segnes. uter est insanior horum?
  19. nil agit exemplum, litem quod lite resolvit.
  20. siquis emat citharas, emptas conportet in unum,