Satires

Horace

Horace. The Works of Horace. Vol. II. Smart, Christopher, editor. Philadelphia: J. Whetham, 1836.

  1. nec studio citharae nec Musae deditus ulli,
  2. si scalpra et formas non sutor, nautica vela
  3. aversus mercaturis: delirus et amens
  4. undique dicatur merito. qui discrepat istis,
  5. qui nummos aurumque recondit, nescius uti
  6. conpositis metuensque velut contingere sacrum?
  7. siquis ad ingentem frumenti semper acervum
  8. porrectus vigilet cum longo fuste neque illinc
  9. audeat esuriens dominus contingere granum
  10. ac potius foliis parcus vescatur amaris;
  11. si positis intus Chii veterisque Falerni
  12. mille cadis — nihil est: tercentum milibus, acre
  13. potet acetum; age si et stramentis incubet unde-
  14. octoginta annos natus, cui stragula vestis,
  15. blattarum ac tinearum epulae, putrescat in arca:
  16. nimirum insanus paucis videatur, eo quod
  17. maxima pars hominum morbo iactatur eodem.
  18. filius aut etiam haec libertus ut ebibat heres,
  19. dis inimice senex custodis? ne tibi desit?
  20. quantulum enim summae curtabit quisque dierum,