Satires

Horace

Horace. The Works of Horace. Vol. II. Smart, Christopher, editor. Philadelphia: J. Whetham, 1836.

  1. auribus atque oculis; mentem, nisi litigiosus,
  2. exciperet dominus, cum venderet. hoc quoque volgus
  3. Chrysippus ponit fecunda in gente Meneni.
  4. ‘Iuppiter, ingentis qui das adimisque dolores,’
  5. mater ait pueri mensis iam quinque cubantis,
  6. ‘frigida si puerum quartana reliquerit, illo
  7. mane die, quo tu indicis ieiunia, nudus
  8. in Tiberi stabit.’ casus medicusve levarit
  9. aegrum ex praecipiti: mater delira necabit
  10. in gelida fixum ripa febrimque reducet,
  11. quone malo mentem concussa? timore Deorum.”
  12. haec mihi Stertinius, sapientum octavos, amico
  13. arma dedit, posthac ne conpellarer inultus.
  14. dixerit insanum qui me, totidem audiet atque
  15. respicere ignoto discet pendentia tergo.’
  16. ‘Stoice, post damnum sic vendas omnia pluris,
  17. qua me stultitia, quoniam non est genus unum,
  18. insanire putas? ego nam videor mihi sanus.’
  19. ‘quid, caput abscissum manibus cum portat Agave
  20. gnati infelicis, sibi tunc furiosa videtur?’