Satires

Horace

Horace. The Works of Horace. Vol. II. Smart, Christopher, editor. Philadelphia: J. Whetham, 1836.

  1. servus, non paulo sapientior ‘o ere, quae res
  2. nec modum habet neque consilium, ratione modoque
  3. tractari non volt. in amore haec sunt mala, bellum,
  4. pax rursum: haec siquis tempestatis prope ritu
  5. mobilia et caeca fluitantia sorte laboret
  6. reddere certa sibi, nihilo plus explicet ac si
  7. insanire paret certa ratione modoque.’
  8. quid? cum Picenis excerpens semina pomis
  9. gaudes, si cameram percusti forte, penes te es?
  10. quid? cum balba feris annoso verba palato,
  11. aedificante casas qui sanior? adde cruorem
  12. stultitiae atque ignem gladio scrutare. modo, inquam.
  13. Hellade percussa Marius cum praecipitat se,
  14. cerritus fuit? an commotae crimine mentis
  15. absolves hominem et sceleris damnabis eundem
  16. ex more inponens cognata vocabula rebus?
  17. libertinus erat, qui circum compita siccus
  18. lautis mane senex manibus currebat et ‘unum’,
  19. — ‘quid tam magnum?’ addens — , ‘unum me surpite morti!
  20. Dis etenim facile est’ orabat, sanus utrisque