Satires

Horace

Horace. The Works of Horace. Vol. II. Smart, Christopher, editor. Philadelphia: J. Whetham, 1836.

  1. gaudes, si cameram percusti forte, penes te es?
  2. quid? cum balba feris annoso verba palato,
  3. aedificante casas qui sanior? adde cruorem
  4. stultitiae atque ignem gladio scrutare. modo, inquam.
  5. Hellade percussa Marius cum praecipitat se,
  6. cerritus fuit? an commotae crimine mentis
  7. absolves hominem et sceleris damnabis eundem
  8. ex more inponens cognata vocabula rebus?
  9. libertinus erat, qui circum compita siccus
  10. lautis mane senex manibus currebat et ‘unum’,
  11. — ‘quid tam magnum?’ addens — , ‘unum me surpite morti!
  12. Dis etenim facile est’ orabat, sanus utrisque
  13. auribus atque oculis; mentem, nisi litigiosus,
  14. exciperet dominus, cum venderet. hoc quoque volgus
  15. Chrysippus ponit fecunda in gente Meneni.
  16. ‘Iuppiter, ingentis qui das adimisque dolores,’