Satires

Horace

Horace. The Works of Horace. Vol. II. Smart, Christopher, editor. Philadelphia: J. Whetham, 1836.

  1. quid? cum Picenis excerpens semina pomis
  2. gaudes, si cameram percusti forte, penes te es?
  3. quid? cum balba feris annoso verba palato,
  4. aedificante casas qui sanior? adde cruorem
  5. stultitiae atque ignem gladio scrutare. modo, inquam.
  6. Hellade percussa Marius cum praecipitat se,
  7. cerritus fuit? an commotae crimine mentis
  8. absolves hominem et sceleris damnabis eundem
  9. ex more inponens cognata vocabula rebus?
  10. libertinus erat, qui circum compita siccus
  11. lautis mane senex manibus currebat et ‘unum’,
  12. — ‘quid tam magnum?’ addens — , ‘unum me surpite morti!
  13. Dis etenim facile est’ orabat, sanus utrisque
  14. auribus atque oculis; mentem, nisi litigiosus,
  15. exciperet dominus, cum venderet. hoc quoque volgus
  16. Chrysippus ponit fecunda in gente Meneni.
  17. ‘Iuppiter, ingentis qui das adimisque dolores,’
  18. mater ait pueri mensis iam quinque cubantis,
  19. ‘frigida si puerum quartana reliquerit, illo
  20. mane die, quo tu indicis ieiunia, nudus