Satires

Horace

Horace. The Works of Horace. Vol. II. Smart, Christopher, editor. Philadelphia: J. Whetham, 1836.

  1. quale prius, ludas opus, an meretricis amore
  2. sollicitus plores: quaero, faciasne quod olim
  3. mutatus Polemon? ponas insignia morbi,
  4. fasciolas, cubital, focalia, potus ut ille
  5. dicitur ex collo furtim carpsisse coronas,
  6. postquam est inpransi correptus voce magistri?
  7. porrigis irato puero cum poma, recusat;
  8. ‘sume, Catelle’: negat; si non des, optet. amator
  9. exclusus qui distat, agit ubi secum, eat an non,
  10. quo rediturus erat non arcessitus, et haeret
  11. invisis foribus? ‘nec nunc, cum me vocet ultro,
  12. accedam? an potius mediter finire dolores?
  13. exclusit; revocat: redeam? non, si obsecret.’ ecce
  14. servus, non paulo sapientior ‘o ere, quae res
  15. nec modum habet neque consilium, ratione modoque
  16. tractari non volt. in amore haec sunt mala, bellum,
  17. pax rursum: haec siquis tempestatis prope ritu
  18. mobilia et caeca fluitantia sorte laboret
  19. reddere certa sibi, nihilo plus explicet ac si
  20. insanire paret certa ratione modoque.’