Satires

Horace

Horace. The Works of Horace. Vol. II. Smart, Christopher, editor. Philadelphia: J. Whetham, 1836.

  1. mobilia et caeca fluitantia sorte laboret
  2. reddere certa sibi, nihilo plus explicet ac si
  3. insanire paret certa ratione modoque.’
  4. quid? cum Picenis excerpens semina pomis
  5. gaudes, si cameram percusti forte, penes te es?
  6. quid? cum balba feris annoso verba palato,
  7. aedificante casas qui sanior? adde cruorem
  8. stultitiae atque ignem gladio scrutare. modo, inquam.
  9. Hellade percussa Marius cum praecipitat se,
  10. cerritus fuit? an commotae crimine mentis
  11. absolves hominem et sceleris damnabis eundem
  12. ex more inponens cognata vocabula rebus?
  13. libertinus erat, qui circum compita siccus
  14. lautis mane senex manibus currebat et ‘unum’,
  15. — ‘quid tam magnum?’ addens — , ‘unum me surpite morti!
  16. Dis etenim facile est’ orabat, sanus utrisque
  17. auribus atque oculis; mentem, nisi litigiosus,
  18. exciperet dominus, cum venderet. hoc quoque volgus
  19. Chrysippus ponit fecunda in gente Meneni.
  20. ‘Iuppiter, ingentis qui das adimisque dolores,’