Satires

Horace

Horace. The Works of Horace. Vol. II. Smart, Christopher, editor. Philadelphia: J. Whetham, 1836.

  1. siquem delectet barbatum, amentia verset.
  2. si puerilius his ratio esse evincet amare
  3. nec quicquam differre, utrumne in pulvere, trimus
  4. quale prius, ludas opus, an meretricis amore
  5. sollicitus plores: quaero, faciasne quod olim
  6. mutatus Polemon? ponas insignia morbi,
  7. fasciolas, cubital, focalia, potus ut ille
  8. dicitur ex collo furtim carpsisse coronas,
  9. postquam est inpransi correptus voce magistri?
  10. porrigis irato puero cum poma, recusat;
  11. ‘sume, Catelle’: negat; si non des, optet. amator
  12. exclusus qui distat, agit ubi secum, eat an non,
  13. quo rediturus erat non arcessitus, et haeret
  14. invisis foribus? ‘nec nunc, cum me vocet ultro,
  15. accedam? an potius mediter finire dolores?
  16. exclusit; revocat: redeam? non, si obsecret.’ ecce
  17. servus, non paulo sapientior ‘o ere, quae res
  18. nec modum habet neque consilium, ratione modoque
  19. tractari non volt. in amore haec sunt mala, bellum,
  20. pax rursum: haec siquis tempestatis prope ritu