Satires

Horace

Horace. The Works of Horace. Vol. II. Smart, Christopher, editor. Philadelphia: J. Whetham, 1836.

  1. scilicet ut plausus quos fert Agrippa feras tu,
  2. astuta ingenuum volpes imitata leonem?
  3. nequis humasse velit Aiacem, Atrida, vetas cur?
  4. ‘rex sum.’ nil ultra quaero plebeius. ‘et aequam
  5. rem imperito, ac sicui videor non iustus, inulto
  6. dicere quod sentit permitto.’ maxime regum,
  7. Di tibi dent capta classem redducere Troia.
  8. ergo consulere et mox respondere licebit?
  9. ‘consule.’ cur Aiax, heros ab Achille secundus,
  10. putescit, totiens servatis clarus achivis,
  11. gaudeat ut populus Priami Priamusque inhumato,
  12. per quem tot iuvenes patrio caruere sepulcro?
  13. ‘mille ovium insanus morti dedit, inclitum Ulixen
  14. et Menelaum una mecum se occidere clamans.’
  15. tu cum pro vitula statuis dulcem Aulide natam
  16. ante aras spargisque mola caput, inprobe, salsa,
  17. rectum animi servas? ‘quorsum?’ insanus quid enim Aiax
  18. fecit? cum stravit ferro pecus, abstinuit vim
  19. uxore et gnato; mala multa precatus atridis
  20. non ille aut Teucrum aut ipsum violavit Ulixen.