Satires

Horace

Horace. The Works of Horace. Vol. II. Smart, Christopher, editor. Philadelphia: J. Whetham, 1836.

  1. hic porcum Laribus; verum ambitiosus et audax:
  2. naviget Anticyram. quid enim differt, barathrone
  3. dones quidquid habes an numquam utare paratis?
  4. Servius Oppidius Canusi duo praedia, dives
  5. antiquo censu, gnatis divisse duobus
  6. fertur et hoc moriens pueris dixisse vocatis
  7. ad lectum: ‘postquam te talos, Aule, nucesque
  8. ferre sinu laxo, donare et ludere vidi,
  9. te, Tiberi, numerare, cavis abscondere tristem,
  10. extimui, ne vos ageret vesania discors,
  11. tu Nomentanum, tu ne sequerere Cicutam.
  12. quare per Divos oratus uterque Penatis
  13. tu cave ne minuas, tu ne maius facias id
  14. quod satis esse putat pater et natura coercet.
  15. praeterea ne vos titillet gloria, iure
  16. iurando obstringam ambo: uter aedilis fueritve
  17. vestrum praetor, is intestabilis et sacer esto.’
  18. in cicere atque faba bona tu perdasque lupinis,
  19. latus ut in circo spatiere et aeneus ut stes,
  20. nudus agris, nudus nummis, insane, paternis;