Satires

Horace

Horace. The Works of Horace. Vol. II. Smart, Christopher, editor. Philadelphia: J. Whetham, 1836.

  1. tu cave ne minuas, tu ne maius facias id
  2. quod satis esse putat pater et natura coercet.
  3. praeterea ne vos titillet gloria, iure
  4. iurando obstringam ambo: uter aedilis fueritve
  5. vestrum praetor, is intestabilis et sacer esto.’
  6. in cicere atque faba bona tu perdasque lupinis,
  7. latus ut in circo spatiere et aeneus ut stes,
  8. nudus agris, nudus nummis, insane, paternis;
  9. scilicet ut plausus quos fert Agrippa feras tu,
  10. astuta ingenuum volpes imitata leonem?
  11. nequis humasse velit Aiacem, Atrida, vetas cur?
  12. ‘rex sum.’ nil ultra quaero plebeius. ‘et aequam
  13. rem imperito, ac sicui videor non iustus, inulto
  14. dicere quod sentit permitto.’ maxime regum,
  15. Di tibi dent capta classem redducere Troia.
  16. ergo consulere et mox respondere licebit?