Satires

Horace

Horace. The Works of Horace. Vol. II. Smart, Christopher, editor. Philadelphia: J. Whetham, 1836.

  1. tu cessas? agedum sume hoc tisanarium oryzae.’
  2. ‘quanti emptae?’ ‘parvo.’ ‘quanti ergo?’ ‘octussibus.’ ‘eheu,
  3. quid refert, morbo an furtis pereamque rapinis?’
  4. quisnam igitur sanus? qui non stultus. quid avarus?
  5. stultus et insanus. quid, siquis non sit avarus,
  6. continuo sanus? minime. cur, Stoice? dicam.
  7. ‘non est cardiacus’ Craterum dixisse putato
  8. ‘hic aeger’. recte est igitur surgetque? negabit.
  9. quod latus aut renes morbo temptentur acuto
  10. non est periurus neque sordidus: inmolet aequis
  11. hic porcum Laribus; verum ambitiosus et audax:
  12. naviget Anticyram. quid enim differt, barathrone
  13. dones quidquid habes an numquam utare paratis?
  14. Servius Oppidius Canusi duo praedia, dives
  15. antiquo censu, gnatis divisse duobus
  16. fertur et hoc moriens pueris dixisse vocatis
  17. ad lectum: ‘postquam te talos, Aule, nucesque
  18. ferre sinu laxo, donare et ludere vidi,