Satires

Horace

Horace. The Works of Horace. Vol. II. Smart, Christopher, editor. Philadelphia: J. Whetham, 1836.

  1. quin, ex quo est habitus male tutae mentis Orestes,
  2. nil sane fecit quod tu reprehendere possis:
  3. non Pyladen ferro violare aususve sororem
  4. Electran, tantum maledicit utrique vocando
  5. hanc furiam, hunc aliud, iussit quod splendida bilis.
  6. pauper Opimius argenti positi intus et auri,
  7. qui Veientanum festis potare diebus
  8. Campana solitus trulla vappamque profestis,
  9. quondam lethargo grandi est oppressus, ut heres
  10. iam circum loculos et clavis laetus ovansque
  11. curreret. hunc medicus multum celer atque fidelis
  12. excitat hoc pacto: mensam poni iubet atque
  13. effundi saccos nummorum, accedere pluris
  14. ad numerandum: hominem sic erigit; addit et illud:
  15. ‘ni tua custodis, avidus iam haec auferet heres.’
  16. ‘men’ vivo?’ ‘ut vivas igitur, vigila. hoc age.’ ‘quid vis?’
  17. ‘deficient inopem venae te, ni cibus atque
  18. ingens accedit stomacho fultura ruenti.