Satires

Horace

Horace. The Works of Horace. Vol. II. Smart, Christopher, editor. Philadelphia: J. Whetham, 1836.

  1. heroas natum tellus me prima tulisset.
  2. das aliquid famae, quae carmine gratior aurem
  3. occupet humanam? grandes rhombi patinaeque
  4. grande ferunt una cum damno dedecus. adde
  5. iratum patruum, vicinos, te tibi iniquum
  6. et frustra mortis cupidum, cum deerit egenti
  7. as, laquei pretium. ‘iure’ inquit ‘Trausius istis
  8. iurgatur verbis: ego vectigalia magna
  9. divitiasque habeo tribus amplas regibus.’ ergo,
  10. quod superat non est melius quo insumere possis?
  11. cur eget indignus quisquam te divite? quare
  12. templa ruunt antiqua Deum? cur, inprobe, carae
  13. non aliquid patriae tanto emetiris acervo?
  14. uni nimirum recte tibi semper erunt res,
  15. o magnus posthac inimicis risus. uterne
  16. ad casus dubios fidet sibi certius? hic qui
  17. pluribus adsuerit mentem corpusque superbum,
  18. an qui contentus parvo metuensque futuri