Satires

Horace

Horace. The Works of Horace. Vol. II. Smart, Christopher, editor. Philadelphia: J. Whetham, 1836.

  1. integrum edax dominus consumeret. hos utinam inter
  2. heroas natum tellus me prima tulisset.
  3. das aliquid famae, quae carmine gratior aurem
  4. occupet humanam? grandes rhombi patinaeque
  5. grande ferunt una cum damno dedecus. adde
  6. iratum patruum, vicinos, te tibi iniquum
  7. et frustra mortis cupidum, cum deerit egenti
  8. as, laquei pretium. ‘iure’ inquit ‘Trausius istis
  9. iurgatur verbis: ego vectigalia magna
  10. divitiasque habeo tribus amplas regibus.’ ergo,
  11. quod superat non est melius quo insumere possis?
  12. cur eget indignus quisquam te divite? quare