Satires

Horace

Horace. The Works of Horace. Vol. II. Smart, Christopher, editor. Philadelphia: J. Whetham, 1836.

  1. alter ubi dicto citius curata sopori
  2. membra dedit, vegetus praescripta ad munia surgit.
  3. hic tamen ad melius poterit transcurrere quondam,
  4. sive diem festum rediens advexerit annus,
  5. seu recreare volet tenuatum corpus, ubique
  6. accedent anni, tractari mollius aetas
  7. imbecilla volet: tibi quidnam accedet ad istam
  8. quam puer et validus praesumis mollitiem, seu
  9. dura valetudo inciderit seu tarda senectus?
  10. rancidum aprum antiqui laudabant, non quia nasus
  11. illis nullus erat, sed, credo, hac mente, quod hospes
  12. tardius adveniens vitiatum commodius quam