Satires

Horace

Horace. The Works of Horace. Vol. II. Smart, Christopher, editor. Philadelphia: J. Whetham, 1836.

  1. hic tamen ad melius poterit transcurrere quondam,
  2. sive diem festum rediens advexerit annus,
  3. seu recreare volet tenuatum corpus, ubique
  4. accedent anni, tractari mollius aetas
  5. imbecilla volet: tibi quidnam accedet ad istam
  6. quam puer et validus praesumis mollitiem, seu
  7. dura valetudo inciderit seu tarda senectus?
  8. rancidum aprum antiqui laudabant, non quia nasus
  9. illis nullus erat, sed, credo, hac mente, quod hospes
  10. tardius adveniens vitiatum commodius quam
  11. integrum edax dominus consumeret. hos utinam inter
  12. heroas natum tellus me prima tulisset.
  13. das aliquid famae, quae carmine gratior aurem
  14. occupet humanam? grandes rhombi patinaeque
  15. grande ferunt una cum damno dedecus. adde
  16. iratum patruum, vicinos, te tibi iniquum
  17. et frustra mortis cupidum, cum deerit egenti
  18. as, laquei pretium. ‘iure’ inquit ‘Trausius istis
  19. iurgatur verbis: ego vectigalia magna
  20. divitiasque habeo tribus amplas regibus.’ ergo,