Satires

Horace

Horace. The Works of Horace. Vol. II. Smart, Christopher, editor. Philadelphia: J. Whetham, 1836.

  1. caulibus instillat, veteris non parcus aceti.
  2. quali igitur victu sapiens utetur et horum
  3. utrum imitabitur? hac urget lupus, hac canis, aiunt.
  4. mundus erit, qua non offendat sordibus atque
  5. in neutram partem cultus miser. hic neque servis,
  6. Albuti senis exemplo, dum munia didit,
  7. saevus erit, nec sic ut simplex Naevius unctam
  8. convivis praebebit aquam: vitium hoc quoque magnum.
  9. accipe nunc, victus tenuis quae quantaque secum
  10. adferat. in primis valeas bene; nam variae res
  11. ut noceant homini credas, memor illius escae,
  12. quae simplex olim tibi sederit. at simul assis
  13. miscueris elixa, simul conchylia turdis,
  14. dulcia se in bilem vertent stomachoque tumultum
  15. lenta feret pitvita. vides, ut pallidus omnis
  16. cena desurgat dubia? quin corpus onustum
  17. hesternis vitiis animum quoque praegravat una
  18. atque adfigit humo divinae particulam aurae.
  19. alter ubi dicto citius curata sopori
  20. membra dedit, vegetus praescripta ad munia surgit.