Satires

Horace

Horace. The Works of Horace. Vol. II. Smart, Christopher, editor. Philadelphia: J. Whetham, 1836.

  1. ille repotia, natalis aliosve dierum
  2. festos albatus celebret), cornu ipse bilibri
  3. caulibus instillat, veteris non parcus aceti.
  4. quali igitur victu sapiens utetur et horum
  5. utrum imitabitur? hac urget lupus, hac canis, aiunt.
  6. mundus erit, qua non offendat sordibus atque
  7. in neutram partem cultus miser. hic neque servis,
  8. Albuti senis exemplo, dum munia didit,
  9. saevus erit, nec sic ut simplex Naevius unctam
  10. convivis praebebit aquam: vitium hoc quoque magnum.
  11. accipe nunc, victus tenuis quae quantaque secum
  12. adferat. in primis valeas bene; nam variae res
  13. ut noceant homini credas, memor illius escae,
  14. quae simplex olim tibi sederit. at simul assis
  15. miscueris elixa, simul conchylia turdis,
  16. dulcia se in bilem vertent stomachoque tumultum
  17. lenta feret pitvita. vides, ut pallidus omnis
  18. cena desurgat dubia? quin corpus onustum
  19. hesternis vitiis animum quoque praegravat una
  20. atque adfigit humo divinae particulam aurae.