Satires

Horace

Horace. The Works of Horace. Vol. II. Smart, Christopher, editor. Philadelphia: J. Whetham, 1836.

  1. vellem’ ait Harpyiis gula digna rapacibus. at vos
  2. praesentes, Austri, coquite horum obsonia. quamquam
  3. putet aper rhombusque recens, mala copia quando
  4. aegrum sollicitat stomachum, cum rapula plenus
  5. atque acidas mavolt inulas. necdum omnis abacta
  6. pauperies epulis regum: nam vilibus ovis
  7. nigrisque est oleis hodie locus. haud ita pridem
  8. Galloni praeconis erat acipensere mensa
  9. infamis. quid? tunc rhombos minus aequor alebat?
  10. tutus erat rhombus tutoque ciconia nido,
  11. donec vos auctor docuit praetorius. ergo
  12. siquis nunc mergos suavis edixerit assos,
  13. parebit pravi docilis Romana iuventus.
  14. sordidus a tenui victu distabit Ofello
  15. iudice: nam frustra vitium vitaveris illud,
  16. si te alio pravum detorseris. Avidienus,
  17. cui ‘Canis’ ex vero dictum cognomen adhaeret,
  18. quinquennis oleas est et silvestria corna
  19. ac nisi mutatum parcit defundere vinum et
  20. cuius odorem olei nequeas perferre, (licebit