Satires
Horace
Horace. The Works of Horace. Vol. II. Smart, Christopher, editor. Philadelphia: J. Whetham, 1836.
- nam propriae telluris erum natura nec illum
- nec me nec quemquam statuit: nos expulit ille,
- illum aut nequities aut vafri inscitia iuris,
- postremum expellet certe vivacior heres.
- nunc ager Umbreni sub nomine, nuper Ofelli
- dictus, erit nulli proprius, sed cedet in usum
- nunc mihi, nunc alii. quocirca vivite fortes
- fortiaque adversis opponite pectora rebus.’
- ‘Sic raro scribis, ut toto non quater anno
- membranam poscas, scriptorum quaeque retexens,
- iratus tibi, quod vini somnique benignus
- nil dignum sermone canas. quid fiet? at ipsis
- saturnalibus huc fugisti sobrius. ergo
- dic aliquid dignum promissis. incipe. nil est.
- culpantur frustra calami inmeritusque laborat
- iratis natus paries Diis atque Poetis.
- atqui voltus erat multa et praeclara minantis,
- si vacuum tepido cepisset villula tecto.