Satires

Horace

Horace. The Works of Horace. Vol. II. Smart, Christopher, editor. Philadelphia: J. Whetham, 1836.

  1. dissentis.’ ‘equidem nihil hinc diffindere possum.
  2. sed tamen ut monitus caveas, ne forte negoti
  3. incutiat tibi quid sanctarum inscitia legum:
  4. si mala condiderit in quem quis carmina, ius est
  5. iudiciumque.’ ‘esto, siquis mala; sed bona siquis
  6. iudice condiderit laudatus Caesare? siquis
  7. opprobriis dignum latraverit, integer ipse?’
  8. ‘solventur risu tabulae, tu missus abibis.’
  1. Quae virtus et quanta, boni, sit vivere parvo
  2. — nec meus hic sermo est, sed quae praecepit Ofellus
  3. rusticus, abnormis sapiens crassaque Minerva;
  4. discite non inter lances mensasque nitentis,
  5. cum stupet insanis acies fulgoribus et cum
  6. adclinis falsis animus meliora recusat,
  7. verum hic inpransi mecum disquirite. cur hoc?
  8. dicam, si potero. male verum examinat omnis