Satires

Horace

Horace. The Works of Horace. Vol. II. Smart, Christopher, editor. Philadelphia: J. Whetham, 1836.

  1. primus in hunc operis conponere carmina morem
  2. detrahere et pellem, nitidus qua quisque per ora
  3. cederet, introrsum turpis: num Laelius aut qui
  4. duxit ab oppressa meritum Carthagine nomen
  5. ingenio offensi aut laeso doluere Metello
  6. famosisque Lupo cooperto versibus? atqui
  7. primores populi arripuit populumque tributim,
  8. scilicet uni aequos virtuti atque eius amicis.
  9. quin ubi se a volgo et scaena in secreta remorant
  10. virtus Scipiadae et mitis sapientia Laeli,
  11. nugari cum illo et discincti ludere, donec
  12. decoqueretur holus, soliti. quidquid sum ego, quamvis
  13. infra Lucili censum ingeniumque, tamen me
  14. cum magnis vixisse invita fatebitur usque
  15. invidia et fragili quaerens inlidere dentem
  16. offendet solido — nisi quid tu, docte Trebati,