Satires

Horace

Horace. The Works of Horace. Vol. II. Smart, Christopher, editor. Philadelphia: J. Whetham, 1836.

  1. multorum. ignosces; alias loquar.’ huncine solem
  2. tam nigrum surrexe mihi! fugit inprobus ac me
  3. sub cultro linquit. casu venit obvius illi
  4. adversarius et ‘quo tu, turpissime?’ magna
  5. inclamat voce, et ‘licet antestari?’ ego vero
  6. oppono auriculam. rapit in ius; clamor utrimque,
  7. undique concursus. sic me servavit Apollo.
  1. Nempe inconposito dixi pede currere versus
  2. Lucili. quis tam Lucili fautor inepte est,
  3. ut non hoc fateatur? at idem, quod sale multo
  4. urbem defricuit, charta laudatur eadem.
  5. nec tamen hoc tribuens dederim quoque cetera; nam sic