Satires

Horace

Horace. The Works of Horace. Vol. II. Smart, Christopher, editor. Philadelphia: J. Whetham, 1836.

  1. et Laberi mimos ut pulchra poemata mirer.
  2. ergo non satis est risu diducere rictum
  3. auditoris; et est quaedam tamen hic quoque virtus.
  4. est brevitate opus, ut currat sententia neu se
  5. inpediat verbis lassas onerantibus auris,
  6. et sermone opus est modo tristi, saepe iocoso,
  7. defendente vicem modo rhetoris atque poetae,
  8. interdum urbani, parcentis viribus atque
  9. extenuantis eas consulto. ridiculum acri
  10. fortius et melius magnas plerumque secat res.
  11. illi, scripta quibus comoedia prisca viris est,
  12. hoc stabant, hoc sunt imitandi; quos neque pulcher