Satires

Horace

Horace. The Works of Horace. Vol. II. Smart, Christopher, editor. Philadelphia: J. Whetham, 1836.

  1. et pressare manu lentissima bracchia, nutans,
  2. distorquens oculos, ut me eriperet. male salsus
  3. ridens dissimulare; meum iecur urere bilis.
  4. ‘certe nescio quid secreto velle loqui te
  5. aiebas mecum.’ ‘memini bene, sed meliore
  6. tempore dicam; hodie tricensima sabbata: vin tu
  7. curtis Iudaeis oppedere?’ ‘nulla mihi’ inquam
  8. ‘relligio est.’ ‘at mi: sum paulo infirmior, unus
  9. multorum. ignosces; alias loquar.’ huncine solem
  10. tam nigrum surrexe mihi! fugit inprobus ac me
  11. sub cultro linquit. casu venit obvius illi
  12. adversarius et ‘quo tu, turpissime?’ magna
  13. inclamat voce, et ‘licet antestari?’ ego vero
  14. oppono auriculam. rapit in ius; clamor utrimque,
  15. undique concursus. sic me servavit Apollo.
  1. Nempe inconposito dixi pede currere versus
  2. Lucili. quis tam Lucili fautor inepte est,
  3. ut non hoc fateatur? at idem, quod sale multo
  4. urbem defricuit, charta laudatur eadem.
  5. nec tamen hoc tribuens dederim quoque cetera; nam sic