Satires

Horace

Horace. The Works of Horace. Vol. II. Smart, Christopher, editor. Philadelphia: J. Whetham, 1836.

  1. hinc repetit. ‘paucorum hominum et mentis bene sanae.’
  2. ‘nemo dexterius fortuna est usus. haberes
  3. magnum adiutorem, posset qui ferre secundas,
  4. hunc hominem velles si tradere: dispeream, ni
  5. summosses omnis.’ ‘non isto vivimus illic,
  6. quo tu rere, modo; domus hac nec purior ulla est
  7. nec magis his aliena malis; nil mi officit, inquam,
  8. ditior hic aut est quia doctior; est locus uni
  9. cuique suus.’ ‘magnum narras, vix credibile.’ ‘atqui
  10. sic habet.’ ‘accendis quare cupiam magis illi
  11. proximus esse.’ ‘velis tantummodo: quae tua virtus,
  12. expugnabis: et est qui vinci possit eoque
  13. difficilis aditus primos habet.’ ‘haud mihi dero:
  14. muneribus servos corrumpam; non, hodie si
  15. exclusus fuero, desistam; tempora quaeram,
  16. occurram in triviis, deducam. nil sine magno
  17. vita labore dedit mortalibus.’ haec dum agit, ecce
  18. Fuscus Aristius occurrit, mihi carus et illum
  19. qui pulchre nosset. consistimus. ‘unde venis et
  20. quo tendis?’ rogat et respondet. vellere coepi