Satires

Horace

Horace. The Works of Horace. Vol. II. Smart, Christopher, editor. Philadelphia: J. Whetham, 1836.

  1. conservus vili portanda locabat in arca;
  2. hoc miserae plebi stabat commune sepulcrum;
  3. Pantolabo scurrae Nomentanoque nepoti
  4. mille pedes in fronte, trecentos cippus in agrum
  5. hic dabat, heredes monumentum ne sequeretur.
  6. nunc licet Esquiliis habitare salubribus atque
  7. aggere in aprico spatiari, quo modo tristes
  8. albis informem spectabant ossibus agrum,
  9. cum mihi non tantum furesque feraeque suetae
  10. hunc vexare locum curae sunt atque labori
  11. quantum carminibus quae versant atque venenis
  12. humanos animos: has nullo perdere possum
  13. nec prohibere modo, simul ac vaga luna decorum
  14. protulit os, quin ossa legant herbasque nocentis.
  15. vidi egomet nigra succinctam vadere palla
  16. Canidiam pedibus nudis passoque capillo,
  17. cum Sagana maiore ululantem: pallor utrasque
  18. fecerat horrendas adspectu. scalpere terram
  19. unguibus et pullam divellere mordicus agnam
  20. coeperunt; cruor in fossam confusus, ut inde