Satires

Horace

Horace. The Works of Horace. Vol. II. Smart, Christopher, editor. Philadelphia: J. Whetham, 1836.

  1. terret fixa vetatque novis considere in hortis.
  2. huc prius angustis eiecta cadavera cellis
  3. conservus vili portanda locabat in arca;
  4. hoc miserae plebi stabat commune sepulcrum;
  5. Pantolabo scurrae Nomentanoque nepoti
  6. mille pedes in fronte, trecentos cippus in agrum
  7. hic dabat, heredes monumentum ne sequeretur.
  8. nunc licet Esquiliis habitare salubribus atque
  9. aggere in aprico spatiari, quo modo tristes
  10. albis informem spectabant ossibus agrum,
  11. cum mihi non tantum furesque feraeque suetae
  12. hunc vexare locum curae sunt atque labori
  13. quantum carminibus quae versant atque venenis
  14. humanos animos: has nullo perdere possum
  15. nec prohibere modo, simul ac vaga luna decorum
  16. protulit os, quin ossa legant herbasque nocentis.
  17. vidi egomet nigra succinctam vadere palla
  18. Canidiam pedibus nudis passoque capillo,
  19. cum Sagana maiore ululantem: pallor utrasque
  20. fecerat horrendas adspectu. scalpere terram