Satires

Horace

Horace. The Works of Horace. Vol. II. Smart, Christopher, editor. Philadelphia: J. Whetham, 1836.

  1. Persius hic permagna negotia dives habebat
  2. Clazomenis et iam litis cum Rege molestas,
  3. durus homo atque odio qui posset vincere Regem,
  4. confidens, tumidus, adeo sermonis amari,
  5. Sisennas, Barros ut equis praecurreret albis.
  6. ad Regem redeo. postquam nihil inter utrumque
  7. convenit — hoc etenim sunt omnes iure molesti,
  8. quo fortes, quibus adversum bellum incidit: inter
  9. Hectora Priamiden, animosum atque inter Achillem
  10. ira fuit capitalis, ut ultima divideret mors,
  11. non aliam ob causam, nisi quod virtus in utroque
  12. summa fuit: duo si discordia vexet inertis
  13. aut si disparibus bellum incidat, ut Diomedi
  14. cum Lycio Glauco, discedat pigrior, ultro
  15. muneribus missis. Bruto praetore tenente
  16. ditem Asiam, Rupili et Persi par pugnat, uti non
  17. conpositum melius cum Bitho Bacchius. in ius
  18. acres procurrunt, magnum spectaculum uterque.
  19. Persius exponit causam; ridetur ab omni
  20. conventu; laudat Brutum laudatque cohortem,