Satires

Horace

Horace. The Works of Horace. Vol. II. Smart, Christopher, editor. Philadelphia: J. Whetham, 1836.

  1. laus illi debetur et a me gratia maior.
  2. nil me paeniteat sanum patris huius, eoque
  3. non, ut magna dolo factum negat esse suo pars,
  4. quod non ingenuos habeat clarosque parentes,
  5. sic me defendam. longe mea discrepat istis
  6. et vox et ratio. nam si natura iuberet
  7. a certis annis aevum remeare peractum
  8. atque alios legere, ad fastum quoscumque parentes
  9. optaret sibi quisque, meis contentus honestos
  10. fascibus et sellis nollem mihi sumere, demens
  11. iudicio volgi, sanus fortasse tuo, quod
  12. nollem onus haud umquam solitus portare molestum.